ESSAEI vel ESSENI

ESSAEI vel ESSENI
ESSAEI, vel ESSENI
Iudaeorum secta de qua et institutis eius Solin. c. 28. et 36. Item Porphyr. l. 4. Περὶ ὐποχῆς. Copiose de iis Philo l. περὶ τοῦ πάνσα πουδαῖον ἐλεύθερον. Item περὶ βίου ςθεωρηαικοῦ. Vide Ioseph. Antiqq. l. 18. c. 2. et l. 2. de Bell. Iud. c. 12. Unde dicti ex Epiphan. hear. 29. ostendere conatur Petit. l. 4. Var. Lect. c. 9. Vide etiam de his Scaligeri trihaeresii elenchum. Hos
Bathosaeos appellatos fuisse Fullerus observat Miscell. Sacr. l. 2. c. 3. Vide eum et l. 1. c. 3. Aliis una ex quatuor Samaritanorum sectis fuit, cui Iudas quidem, ex Iosepho, auctor. Hi communia habebant bona, contemptores voluptatum, etiam matrimonia respuebant, sabbathum adeo superstitiose colentes, ut ne vas quidem ullum loco moverent, nec naturae necessitati satisfacerent: in 4. Classes divisi. Horum iuniores tantâ natu grandiores veneratione prosequebantur, ut et tactum eorum refugerent. Alia species Esseniorum, coniugium admittebat, sed sponsae sanitate prius trennio exploratâ, etc. Qui autem sub S. Marco Alexandriae vivebant Essenii, Christiani fuêre: etiam Iuslaei Epiphanio dicti, a Iesle, Patre Davidis, diversi ab Esseniis Iudaeis, ut dictum, de quibus idem. Quod horum nulla in Nov. Test. mentio, sententiam hanc probare videtur, quod Samaritae fuerint, qui a Iudaeis pro haereticis habiti, nihil cum eis commercii habebant. Hieron. de Scr. Eccl. in Marco, et Philone. Cyrillus Alex. l. 6. c. Iul. Chrys. hom. 44 in Acta. Euseb. l. 2. Hist. c. 15. et 16. Sozomen. l. 1. c. 12. Nicephor. l. 2. c. 15. Philo l. 1. de vita Contem. Plin. l. 5. c. 17. Baron. A. C. 64. etc. Nic. Lloyd. Vide et Esseni.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • ESSENI — qui et Essaei, aliis Osseni, Hessaei, vel etiam aliquando Hasidaei, secta Iudaeorum magni nominis, qui quod altius, et sublimius omnia specularentur, soli Philosophorum in illa gente titulum merei videbantur: Rationalem Philosophiae partem, velut …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”